- ASPERSORES aquae
- ASPERSORES aquaein lege athletas, De iis qui not. infam. Accursio. ii dicti sunt, qui in stadio, quo celerius acriusque in equestri certamine refocillati equi currerent velociusque attingerent metam, equis frigidam suffundebant et aspergebant. Vide quoque Erasmum in Adag. et ante eum Alexandr. Neapolitanum Genial. dier. l. 3. Ludovicus Vives eos hôc nomine indigitatos vult, qui in cavea, ubi ferae inclusae erant, priusquam in theatrum producerentur, feris aquam multis de causis aspergebant, ut ne inviciem pugnarent, sese excuterent, politae in spectaculum prodirent nitidaeque emergerent. Sed interpretatio dictae legi repugnat, quae non feris, sed equis, aquam in certaminibus sacris veteres aspersisse refert, Corasius Miscell. l. 4. c. 4. apud Calvinum Lexic. Iurid.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.